ASPERGILLUM seu ASPERSORIUM

ASPERGILLUM seu ASPERSORIUM
ASPERGILLUM, seu ASPERSORIUM
vasis erat genus, quô Sacerdotes apud Romanos aquam lustralem aspergebant: Lustrica quoque, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 38. Vide infra voce Spondaules, item Thesaurus Orch.
Sic hodieque in Communione Romana Aspergillum seu Aspersorium, vas dicitur, quô aqua, ut vocant, benedicta, portigitur vel aspergitur. Agathias Histor. l. 2. Aspergilla ex puro auro, quam plurimos eriam calices et acerras, et quaecumque mysticis ceremoniis erant consecrata, spoliantes, propriis suis possessienibus adscribebant. Vide supra in voce Aqua aspersionis. Superiori vero ibidem aqua non porrigitur aspergillô, nec etiam Ecclesiae Titulari, sed osculandô illud in manus eius traditur: Sic etiam indecens habetur, ubi in ingreslu Aedis sacrae Clericus adest aut Sacerdos, ut aliquis saecularis Aspergillum Magnatibus porrigat, quod rigide admodum in Hispania observatur. Aliquando tamen Aspergilli locô hysiopô, aut ocymô utuntur, ut videre est supra in Aqua Benedicta. Vide Macros Frattes Hierolex. et infra Fasciculus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • VAS, ASIS — a vescendo, quod in eo vescae ponantur, Eruditis dictum est. Iis fictilibus antiqua simplicitas usa est, neque in pauperioribus tantum aedibus, sed et in opulentiorum conviviis, imo et in Deorum fanis ac sacrificiis sollemnibus, quemadmodum et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”